Found 20258 Results for: Re
Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim”. (Liber Genesis 20, 13)
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?”. (Liber Genesis 21, 7)
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. (Liber Genesis 21, 8)
“Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”. (Liber Genesis 21, 10)
Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. (Liber Genesis 21, 11)
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum (Liber Genesis 21, 15)
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)