Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)

  • Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3, 10)

  • exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! (Epistula II Petri 3, 12)

  • Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate; (Epistula II Petri 3, 17)

  • crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)

  • Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae (Epistula I Ioannis 1, 1)

  • — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — (Epistula I Ioannis 1, 2)

  • quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)

  • Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia. (Epistula I Ioannis 1, 9)

  • Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum; (Epistula I Ioannis 2, 1)

  • qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina