Mosaico decorativo

Found 20258 Results for: Re

  • Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. (Epistula Iacobi 1, 18)

  • Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; (Epistula Iacobi 1, 19)

  • Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)

  • Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)

  • Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)

  • Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)

  • Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. (Epistula Iacobi 2, 1)

  • Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)

  • Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? (Epistula Iacobi 2, 5)

  • Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? (Epistula Iacobi 2, 6)

  • Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “Diliges proximum tuum sicut teipsum”, bene facitis; (Epistula Iacobi 2, 8)

  • si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina