Found 20258 Results for: Re
proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, (Epistula II ad Timotheum 3, 4)
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. (Epistula II ad Timotheum 3, 7)
Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; (Epistula II ad Timotheum 3, 8)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes. (Epistula II ad Timotheum 3, 13)
Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, (Epistula II ad Timotheum 3, 14)
et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. (Epistula II ad Timotheum 3, 15)
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: (Epistula II ad Timotheum 4, 1)
praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Festina venire ad me cito. (Epistula II ad Timotheum 4, 9)