Found 20258 Results for: Re
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum (Liber Exodus 30, 3)
et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. (Liber Exodus 30, 4)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te. (Liber Exodus 30, 6)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. (Liber Exodus 30, 9)
“Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30, 12)
Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)
Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; (Liber Exodus 30, 14)
“Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, (Liber Exodus 30, 18)
Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. (Liber Exodus 30, 20)
casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin. (Liber Exodus 30, 24)
Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. (Liber Exodus 30, 25)