Found 1043 Results for: Quoniam
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7, 16)
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. (Epistula ad Romanos 15, 14)
scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)
Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, (Epistula I ad Corinthios 1, 22)
et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? (Epistula I ad Corinthios 6, 2)
Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? (Epistula I ad Corinthios 6, 3)