Found 1043 Results for: Quoniam
Memento quoniam malum est oculus nequam; oculum nequam odit Deus. (Liber Ecclesiasticus 31, 14)
Respicite quoniam non mihi soli laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam. (Liber Ecclesiasticus 33, 18)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. (Liber Ecclesiasticus 35, 13)
et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius. (Liber Ecclesiasticus 39, 23)
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi (Liber Ecclesiasticus 51, 2)
quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus iniquorum. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)