Found 1043 Results for: Quoniam
Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor. (Liber Psalmorum 16, 8)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Liber Psalmorum 16, 10)
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. (Liber Psalmorum 17, 6)
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)
eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. (Liber Psalmorum 18, 18)
et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. (Liber Psalmorum 18, 20)
Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; (Liber Psalmorum 18, 23)
Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. (Liber Psalmorum 18, 28)
Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas. (Liber Psalmorum 18, 29)
Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. (Liber Psalmorum 18, 30)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. (Liber Psalmorum 20, 7)