Found 98 Results for: Quicumque

  • Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius. (Liber Ieremiae 27, 8)

  • “Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. (Liber Ieremiae 38, 2)

  • Quia omnis homo de domo Israel et de advenis, quicumque advena fuerit in Israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam, ut interroget per eum me, ego Dominus respondebo ei per me; (Prophetia Ezechielis 14, 7)

  • Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)

  • Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)

  • et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 41)

  • Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)

  • Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)

  • Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 32)

  • Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)

  • et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)

  • Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina