Found 2304 Results for: Quia
Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. (Epistula ad Romanos 3, 2)
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)
et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. (Epistula ad Romanos 4, 21)
spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. (Epistula ad Romanos 5, 5)
An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? (Epistula ad Romanos 6, 3)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)
An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes (Epistula ad Romanos 8, 38)