Found 12053 Results for: Qui
si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 7)
in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu; (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 8)
qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 9)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)
Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 6)
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 10)
ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 12)
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)