Found 12053 Results for: Qui
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. (Liber Numeri 7, 71)
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. (Liber Numeri 7, 77)
et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan. (Liber Numeri 7, 83)
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos. (Liber Numeri 8, 12)
“Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus; (Liber Numeri 8, 24)
cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt (Liber Numeri 8, 25)
Qui fecerunt tempore suo quarta decima die mensis ad vesperam in deserto Sinai; iuxta omnia, quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. (Liber Numeri 9, 5)
Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)
Quibus respondit Moyses: “State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis”. (Liber Numeri 9, 8)
“Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)
non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. (Liber Numeri 9, 12)
Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. (Liber Numeri 9, 13)