Found 12053 Results for: Qui
et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 21)
a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, (Epistula II ad Corinthios 11, 24)
Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (Epistula II ad Corinthios 11, 29)
Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
Gloriari oportet; non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. (Epistula II ad Corinthios 12, 4)
Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; parco autem, ne quis in me existimet supra id, quod videt me aut audit ex me, (Epistula II ad Corinthios 12, 6)