Found 12053 Results for: Qui
sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; (Epistula ad Romanos 12, 7)
sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. (Epistula ad Romanos 12, 8)
Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. (Epistula ad Romanos 13, 2)
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)
Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. (Epistula ad Romanos 14, 2)
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. (Epistula ad Romanos 14, 5)
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; (Epistula ad Romanos 14, 10)