Found 12053 Results for: Qui
Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum. (Actus Apostolorum 27, 41)
Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret; (Actus Apostolorum 27, 42)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur. (Actus Apostolorum 28, 1)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)
Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; (Actus Apostolorum 28, 5)
In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. (Actus Apostolorum 28, 7)
Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur; (Actus Apostolorum 28, 9)
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant. (Actus Apostolorum 28, 10)
qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me; (Actus Apostolorum 28, 18)
contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)