Mosaico decorativo

Found 12053 Results for: Qui

  • Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; (Actus Apostolorum 18, 27)

  • Ille vero ait: “In quo ergo baptizati estis?”. Qui dixerunt: “In Ioannis baptismate”. (Actus Apostolorum 19, 3)

  • Dixit autem Paulus: “Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum”. (Actus Apostolorum 19, 4)

  • Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni. (Actus Apostolorum 19, 9)

  • Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. (Actus Apostolorum 19, 10)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. (Actus Apostolorum 19, 14)

  • Respondens autem spiritus nequam dixit eis: “Iesum novi et Paulum scio; vos autem qui estis?”. (Actus Apostolorum 19, 15)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. (Actus Apostolorum 19, 19)

  • Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum; (Actus Apostolorum 19, 24)

  • quos congregans et eos, qui eiusmodi erant opifices, dixit: “Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio est nobis; (Actus Apostolorum 19, 25)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina