Found 12053 Results for: Qui
scribentes per manum eorum: “Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! (Actus Apostolorum 15, 23)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, (Actus Apostolorum 15, 24)
hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)
Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. (Actus Apostolorum 15, 27)
abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete”. (Actus Apostolorum 15, 29)
Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)
Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant”. (Actus Apostolorum 15, 36)
Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; (Actus Apostolorum 15, 37)
Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. (Actus Apostolorum 15, 38)
Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; (Actus Apostolorum 16, 1)
huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. (Actus Apostolorum 16, 2)
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. (Actus Apostolorum 16, 3)