Found 12053 Results for: Qui
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)
Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 15)
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)
Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 29)
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 4)
Dicit ergo eis Iesus: “Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “Non”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 5)