Found 12053 Results for: Qui
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. (Evangelium secundum Ioannem 15, 5)
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 13)
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 15)
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
Qui me odit et Patrem meum odit. (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 27)
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. (Evangelium secundum Ioannem 16, 2)