Found 12053 Results for: Qui
Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 37)
Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
“Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)
qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)
Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit — (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)
quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)