Found 12053 Results for: Qui
A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem; (Liber Leviticus 27, 5)
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres; (Liber Leviticus 27, 6)
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem. (Liber Leviticus 27, 7)
Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)
Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, (Liber Leviticus 27, 11)
qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit. (Liber Leviticus 27, 12)
Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem. (Liber Leviticus 27, 13)
Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)
Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)
Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino, (Liber Leviticus 27, 22)