Found 12053 Results for: Qui
ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, (Evangelium secundum Lucam 11, 50)
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis”. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)
insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius. (Evangelium secundum Lucam 11, 54)
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)