Found 12053 Results for: Qui
et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)
Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 12)
ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 5, 16)
Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam, (Liber Leviticus 5, 17)
offeret arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei: (Liber Leviticus 5, 18)
sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in Dominum”. (Liber Leviticus 5, 19)
“Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5, 21)
sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit in uno ex omnibus, in quibus peccare solent homines, (Liber Leviticus 5, 22)
si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit (Liber Leviticus 5, 23)
vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto. (Liber Leviticus 5, 24)
qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae faciendo peccaverit”. (Liber Leviticus 5, 26)