Found 12053 Results for: Qui
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius. (Liber Exodus 26, 10)
Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 11)
et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)
In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. (Liber Exodus 26, 17)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)
In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, (Liber Exodus 26, 20)
Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi (Liber Exodus 26, 26)
et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; (Liber Exodus 26, 27)
Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis. (Liber Exodus 26, 35)
Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)