Mosaico decorativo

Found 12053 Results for: Qui

  • Qui ait eis: “Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane”. (Liber Exodus 16, 23)

  • Dixitque Moyses: “Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)

  • Qui iurgatus contra Moysen ait: “Da nobis aquam, ut bibamus”. Quibus respondit Moyses: “Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?”. (Liber Exodus 17, 2)

  • Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)

  • Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)

  • dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)

  • Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)

  • narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)

  • et ait: “Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis. (Liber Exodus 18, 10)

  • Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui superbe egerunt contra illos”. (Liber Exodus 18, 11)

  • Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina