Found 244 Results for: Quas
sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo. (Liber Genesis 43, 34)
Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)
Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”. (Liber Exodus 32, 4)
Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)
et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis. (Liber Exodus 36, 36)
confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)
Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt. (Liber Leviticus 13, 58)
Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)
Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas (Liber Leviticus 20, 23)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)