Found 5078 Results for: Pro
et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis”. (Liber I Samuelis 8, 20)
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)
Qui ait ei: “Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus”. (Liber I Samuelis 9, 6)
Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)
Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul in solario, et dormivit. (Liber I Samuelis 9, 25)
cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, dicentque tibi: “Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas; et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit: Quid faciam de filio meo?”. (Liber I Samuelis 10, 2)
Post haec venies in Gabaa Dei, ubi est statio Philisthinorum; et, cum ingressus fueris ibi urbem, obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes. (Liber I Samuelis 10, 5)
Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium. (Liber I Samuelis 10, 6)
Veneruntque inde in Gabaa, et ecce grex prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. (Liber I Samuelis 10, 10)
Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 11)
Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)
Cessavit autem prophetare et venit in Gabaa; (Liber I Samuelis 10, 13)