Found 5078 Results for: Pro
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)
sternens diligenter viam; et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. (Liber Deuteronomii 19, 3)
Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, (Liber Deuteronomii 19, 4)
Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, (Liber Deuteronomii 19, 11)
Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)
Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. (Liber Deuteronomii 19, 21)
Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)
quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo”. (Liber Deuteronomii 20, 4)
Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. (Liber Deuteronomii 20, 5)
Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. (Liber Deuteronomii 20, 15)
Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est, (Liber Deuteronomii 21, 6)
propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis. (Liber Deuteronomii 21, 8)