Found 5078 Results for: Pro
Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; (Liber Numeri 13, 32)
Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. (Liber Numeri 14, 5)
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)
et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. (Liber Numeri 14, 14)
"Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". (Liber Numeri 14, 16)
Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”. (Liber Numeri 14, 19)
non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. (Liber Numeri 14, 23)
Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. (Liber Numeri 14, 34)
Quibus Moyses: “Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)
Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino. (Liber Numeri 15, 15)
si longe ab oculis congregationis, offeret congregatio vitulum de armento, holocaustum in odorem placabilem Domino et oblationem ac liba eius, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato. (Liber Numeri 15, 24)
Et expiabit sacerdos pro omni congregatione filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes sacrificium ignis Domino pro se et pro peccato atque errore suo. (Liber Numeri 15, 25)