Mosaico decorativo

Found 5078 Results for: Pro

  • In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)

  • Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; (Liber I Paralipomenon 5, 18)

  • Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)

  • vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)

  • Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 34)

  • Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios. (Liber I Paralipomenon 7, 4)

  • omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)

  • Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, (Liber I Paralipomenon 9, 22)

  • Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)

  • cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Paralipomenon 10, 2)

  • Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; (Liber I Paralipomenon 10, 3)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina