Found 71 Results for: Poterit
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: “Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. (Prophetia Amos 7, 10)
Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; (Prophetia Malachiae 3, 2)
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “Quis ergo poterit salvus esse?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)
et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. (Evangelium secundum Marcum 3, 25)
Et responderunt ei discipuli sui: “Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)
neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?”. (Apocalypsis Ioannis 6, 17)