Found 2849 Results for: Populus Israel
Egressusque rex et omnis populus post eum steterunt ad ultimam domum. (Liber II Samuelis 15, 17)
Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)
Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)
Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. (Liber II Samuelis 15, 30)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. (Liber II Samuelis 16, 6)
Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. (Liber II Samuelis 16, 14)
Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)
et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum (Liber II Samuelis 17, 2)