Found 2849 Results for: Populus Israel
Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel. (Liber Isaiae 31, 6)
Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. (Liber Isaiae 32, 18)
Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)
“Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)
Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel! (Liber Isaiae 37, 23)
exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)
Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?”. (Liber Isaiae 40, 27)
Tu autem, Israel, serve meus, Iacob, quem elegi, semen Abraham amici mei, (Liber Isaiae 41, 8)
Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)
Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. (Liber Isaiae 41, 16)
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)