Found 1932 Results for: Poder De Deus
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. (Liber Psalmorum 54, 6)
Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea; (Liber Psalmorum 55, 2)
Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 55, 20)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me. (Liber Psalmorum 56, 2)
ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus. (Liber Psalmorum 56, 8)
Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. (Liber Psalmorum 56, 10)
Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi, (Liber Psalmorum 56, 13)
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae. (Liber Psalmorum 57, 2)
Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. (Liber Psalmorum 57, 4)
Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 57, 6)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; (Liber Psalmorum 57, 8)