Mosaico decorativo

Found 1932 Results for: Poder De Deus

  • Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. (Liber I Paralipomenon 24, 19)

  • omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)

  • Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. (Liber I Paralipomenon 26, 5)

  • Deus autem dixit mihi: “Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis”. (Liber I Paralipomenon 28, 3)

  • Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • Dixit quoque David Salomoni filio suo: “Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)

  • Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait: “Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum. (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum. (Liber I Paralipomenon 29, 13)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina