Found 214 Results for: Peccatum paenitentiam

  • hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. (Actus Apostolorum 5, 31)

  • Positis autem genibus clamavit voce magna: “Domine, ne statuas illis hoc peccatum”; et cum hoc dixisset, obdormivit. (Actus Apostolorum 7, 60)

  • Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; (Actus Apostolorum 8, 22)

  • His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)

  • Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)

  • testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? (Epistula ad Romanos 2, 4)

  • Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina