Found 154 Results for: Panem
NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. (Liber Psalmorum 37, 25)
Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum. (Liber Psalmorum 41, 10)
Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. “Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo?”. (Liber Psalmorum 78, 20)
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: (Liber Psalmorum 78, 24)
panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam. (Liber Psalmorum 78, 25)
Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 102, 5)
Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 102, 10)
Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra (Liber Psalmorum 104, 14)
Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. (Liber Psalmorum 127, 2)
Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. (Liber Proverbiorum 4, 17)
“Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod miscui vobis; (Liber Proverbiorum 9, 5)
HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. (Liber Proverbiorum 31, 14)