Found 495 Results for: Pan
Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, (Liber Nehemiae 5, 15)
Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)
ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 34)
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)
Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)
ego autem custodivi animam meam, ne manducarem de panibus gentium. (Liber Thobis 1, 11)
Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. (Liber Thobis 1, 17)
Et reversus lavi et manducavi panem meum cum luctu (Liber Thobis 2, 5)
De pane tuo communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam. (Liber Thobis 4, 16)
Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare peccatoribus. (Liber Thobis 4, 17)
Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare. (Liber Thobis 8, 19)
Et exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis. (Liber Iudith 3, 7)