Found 12332 Results for: Os
quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. (Epistula II ad Timotheum 4, 15)
Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est (Epistula ad Titum 1, 1)
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, (Epistula ad Titum 1, 3)
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. (Epistula ad Titum 1, 4)
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. (Epistula ad Titum 1, 6)
sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, (Epistula ad Titum 1, 8)
amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. (Epistula ad Titum 1, 9)
quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, (Epistula ad Titum 2, 4)