Found 12332 Results for: Os
Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 20)
Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. (Epistula ad Philippenses 4, 21)
Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt. (Epistula ad Philippenses 4, 22)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater (Epistula ad Colossenses 1, 1)
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, (Epistula ad Colossenses 1, 4)
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, (Epistula ad Colossenses 1, 5)
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; (Epistula ad Colossenses 1, 6)
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, (Epistula ad Colossenses 1, 7)
Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, (Epistula ad Colossenses 1, 9)
gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; (Epistula ad Colossenses 1, 12)