Found 12332 Results for: Os
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; (Epistula ad Ephesios 2, 2)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. (Epistula ad Ephesios 2, 3)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — (Epistula ad Ephesios 2, 5)
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, (Epistula ad Ephesios 2, 11)
Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. (Epistula ad Ephesios 2, 13)
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, (Epistula ad Ephesios 2, 20)
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. (Epistula ad Ephesios 2, 22)