Found 12332 Results for: Os
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; (Epistula I ad Corinthios 15, 5)
deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; (Epistula I ad Corinthios 15, 7)
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; (Epistula I ad Corinthios 15, 9)
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)
Ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)
Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)