Found 12332 Results for: Os
Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro (Liber Exodus 37, 4)
et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam. (Liber Exodus 37, 5)
Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii: (Liber Exodus 37, 7)
cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii (Liber Exodus 37, 8)
Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae (Liber Exodus 37, 13)
iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. (Liber Exodus 37, 14)
Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro; (Liber Exodus 37, 15)
et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. (Liber Exodus 37, 16)
Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. (Liber Exodus 37, 25)
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. (Liber Exodus 37, 27)
Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. (Liber Exodus 37, 28)
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)