Mosaico decorativo

Found 12332 Results for: Os

  • Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)

  • Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis”. (Liber Exodus 14, 14)

  • Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius. (Liber Exodus 14, 17)

  • Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. (Liber Exodus 14, 19)

  • Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)

  • Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)

  • et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: “Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos”. (Liber Exodus 14, 25)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14, 26)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris (Liber Exodus 14, 30)

  • et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius. (Liber Exodus 14, 31)

  • Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! (Liber Exodus 15, 1)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina