Found 12332 Results for: Os
Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41, 44)
Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti (Liber Genesis 41, 45)
Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)
coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)
Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: “Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite”. (Liber Genesis 41, 55)
Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)
Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41, 57)
Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “Quare aspicitis vos invicem? (Liber Genesis 42, 1)
Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia”. (Liber Genesis 42, 2)
Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, (Liber Genesis 42, 3)
Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: “Ne forte in itinere quidquam patiatur mali”. (Liber Genesis 42, 4)
Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)