Found 773 Results for: Omnis
et videbit omnis caro salutare Dei”. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis”. (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius. (Evangelium secundum Lucam 6, 40)
Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: (Evangelium secundum Lucam 6, 47)
Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Lucam 11, 10)
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)