Found 37 Results for: Omnino
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. (Liber Exodus 10, 15)
Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec adipem nec sanguinem omnino comedetis”. (Liber Leviticus 3, 17)
Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. (Liber Leviticus 13, 44)
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. (Liber Leviticus 21, 11)
Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima (Liber Deuteronomii 8, 15)
Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: (Liber Deuteronomii 8, 19)
Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 15, 4)
De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere, (Liber Deuteronomii 20, 16)