Found 963 Results for: Omnia
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
“Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?”. (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Vos autem videte; praedixi vobis omnia. (Evangelium secundum Marcum 13, 23)
Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. (Evangelium secundum Marcum 13, 30)
et dicebat: “Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu”. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile, (Evangelium secundum Lucam 1, 3)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere. (Evangelium secundum Lucam 3, 20)
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; (Evangelium secundum Lucam 4, 5)