Found 963 Results for: Omnia
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)
Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
et dicit illi: “Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 9)
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 18)
Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 33)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)