Mosaico decorativo

Found 963 Results for: Omnia

  • Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)

  • Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis; (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt; (Liber II Paralipomenon 4, 21)

  • Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in do mo Domini. Intulit igitur Salomon omnia, quae voverat David pater suus, argentum et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • et intulerunt eam et tabernaculum conventus et omnem paraturam tabernaculi. Porro omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes levitici generis. (Liber II Paralipomenon 5, 5)

  • Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, quae praecepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris, (Liber II Paralipomenon 7, 17)

  • Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae. (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • Et exposuit ei Salomon omnia, quae proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit. (Liber II Paralipomenon 9, 2)

  • Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur. (Liber II Paralipomenon 9, 20)

  • Dixit autem Iudae: “Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt. (Liber II Paralipomenon 14, 6)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina